CE 2013
latijn
Seneca
"levenskunst"

VERTAALHULP SENECA 2013

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:Wiebe Koopmans

L. Annaeus Seneca

Ad Helviam matrem de consolazione X, 1 - 4

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar rechts.




5




10





15




20




25




1. Bene ergo exilium tulit Marcellus nec quicquam in animo eius mutavit loci mutatio, quamvis eam paupertas sequeretur; in qua1 nihil mali2 esse3, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae4 atque luxuriae4 intellegit. Quantulum enim est quod in tutelam hominis necessarium est! Et cui deesse hoc potest ullam modo virtutem habenti5?
2. Quod ad me quidem pertinet, intellego me non opes sed occupationes perdidisse. Corporis exigua desideria sunt: frigus summoveri vult, alimentis famem ac sitim extinguere; quidquid extra concupiscitur, vitiis6, non usibus6 laboratur. Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere:7 di istos deaeque perdant8 quorum luxuria tam invidiosi imperii fines transcendit!

3. Ultra Phasin capi volunt quod9 ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves petere. Undique convehunt omnia nota fastidienti gulae; quod9 dissolutus deliciis stomachus vix admittat ab ultimo portatur oceano; vomunt ut edant, edunt ut vomant10, et epulas quas toto orbe conquirunt nec concoquere dignantur. Ista si quis11 despicit, quid illi paupertas nocet? Si quis11 concupiscit, illi paupertas etiam prodest; invitus enim sanatur13 et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa nolenti similis est.
4. C. Caesar [Augustus], quem mihi videtur rerum natura edidisse3 ut ostenderet quid summa vitia in summa fortuna possent12, centiens sestertio cenavit uno die; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret12.

1. relatieve aansluiting
2. genitivus partitivus
3. A.c.i. in betrekkelijke bijzin
4.genitivus explicativus
5. bijvoeglijk gebruikt participium
6. dativus finalis
7. trikolon met climax
8. coniunctivus optativus
9. relativum met coniunctivus
10. sententia met chiasme
11. na si, nisi, num en ne gaat ali niet met quissie mee
12. afhankelijke vraagzin
13. beeldspraak: metafoor uit de geneeskunde
 
 

CE 2013

Seneca
2013 vertaalhulp

  1. De Tranquillitate Animi
    1. X, 1 - 4
    2. XVII, 4 - 10
  2. De Ira
    1. I, 18
    2. II, 10
    3. III, 36
  3. Ad Helviam consolatione
    1. X, 1 - 4
    2. X, 5 - 8
    3. X, 9 - 11
  4. De Clementia
    1. I, 1 - 4
    2. I, 5 - 8
    3. I, 9 - 11
  5. Epistulae ad Lucilium
    1. Epistula 44
    2. Epistula 80
      1. 1 - 3
      2. 4 - 7
      3. 8 - 10
    1. Epistula 103
    2. Epistula 107
      1. 1 - 6
      2. 7 -12
    3. Epistula 116
      1. 1 - 3
      2. 4 - 8
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. deponentia