CE 2013
latijn
Seneca
"levenskunst"

VERTAALHULP SENECA 2013

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:Wiebe Koopmans

L. Annaeus Seneca

Ad Helviam matrem de consolazione X, 5 - 8

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar rechts.



30




35




40





45




50




55

5. O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus? quid mercaturis? quid vastatione silvarum? quid profundi perscrutatione? Passim iacent alimenta quae rerum natura omnibus locis disposuit; sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno inritant.
6. Libet dicere: 'quid deducitis naves? Quid manus et adversus feras et adversus homines armatis? Quid tanto tumultu discurritis? Quid opes opibus adgeritis? Non vultis cogitare quam parva vobis corpora sint? Nonne furor et ultimus mentium error est, cum tam exiguum capias, cupere multum? Licet itaque augeatis census, promoveatis fines, numquam tamen corpora vestra laxabitis. Cum bene cesserit negotiatio, multum militia rettulerit, cum indagati undique cibi coierint, non habebitis ubi istos apparatus vestros conlocetis.

7. Quid tam multa conquiritis? Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant; itaque tunc per fictiles deos religiose iurabatur: qui illos invocaverant, ad hostem morituri, ne fallerent, redibant.
8. Scilicet minus beate vivebat dictator noster qui Samnitium legatos audit cum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret - illa qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat - quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.Cuius exitum nosse operae pretium est.

 
 
 

CE 2013

Seneca
2013 vertaalhulp

  1. De Tranquillitate Animi
    1. X, 1 - 4
    2. XVII, 4 - 10
  2. De Ira
    1. I, 18
    2. II, 10
    3. III, 36
  3. Ad Helviam consolatione
    1. X, 1 - 4
    2. X, 5 - 8
    3. X, 9 - 11
  4. De Clementia
    1. I, 1 - 4
    2. I, 5 - 8
    3. I, 9 - 11
  5. Epistulae ad Lucilium
    1. Epistula 44
    2. Epistula 80
      1. 1 - 3
      2. 4 - 7
      3. 8 - 10
    1. Epistula 103
    2. Epistula 107
      1. 1 - 6
      2. 7 -12
    3. Epistula 116
      1. 1 - 3
      2. 4 - 8
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. deponentia