CE 2013
latijn
Seneca
"levenskunst"

VERTAALHULP SENECA 2013

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:Wiebe Koopmans

L. Annaeus Seneca

Epistulae ad Lucilium 107, 1 - 6
Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar rechts.






5




10




15




20




25





30




35

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[1] Ubi illa prudentia tua? ubi in dispiciendis rebus subtilitas? ubi magnitudo? Tam pusilla <te res> tangit? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent (habeant enim sane nomen quod illis noster error inposuit, et vocentur quo turpius non sint) * * * omnibus rebus tuis desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.
[2] Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est; offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris <in balneo aut vexeris> in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident. Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es: et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames 'o mors!', id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis: per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
[3] Mori vult? praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse ubi tonat fulmen; sciat se venisse ubi
    "Luctus et ultrices posuere cubilia Curae
    pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus".
In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, comtemnere potes; contemnes autem si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.
[4] Nemo non fortius ad id cui se diu composuerat accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit: at contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est ne quid nobis inopinatum sit; et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.

[5] 'Servi me reliquerunt. ' Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium mulcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt: quidquid dixeris multis accidit * * * deinceps quae multa et varia sunt in nos deriguntur. Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.
[6] Nihil miremur eorum ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.


 
 
 

CE 2013

Seneca
2013 vertaalhulp

  1. De Tranquillitate Animi
    1. X, 1 - 4
    2. XVII, 4 - 10
  2. De Ira
    1. I, 18
    2. II, 10
    3. III, 36
  3. Ad Helviam consolatione
    1. X, 1 - 4
    2. X, 5 - 8
    3. X, 9 - 11
  4. De Clementia
    1. I, 1 - 4
    2. I, 5 - 8
    3. I, 9 - 11
  5. Epistulae ad Lucilium
    1. Epistula 44
    2. Epistula 80
      1. 1 - 3
      2. 4 - 7
      3. 8 - 10
    1. Epistula 103
    2. Epistula 107
      1. 1 - 6
      2. 7 -12
    3. Epistula 116
      1. 1 - 3
      2. 4 - 8
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. deponentia