CE 2013
latijn
Seneca
"levenskunst"

VERTAALHULP SENECA 2013

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:Wiebe Koopmans

L. Annaeus Seneca

Epistulae ad Lucilium 80, 4 - 7
Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar rechts.

25




30




35




40




45





[4] Quid tibi opus est ut sis bonus? Velle. Quid autem melius potes
velle quam eripere te huic servituti quae omnes premit, quam
mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni
modo exuere conantur? Peculium suum, quod comparaverunt ventre
fraudato,pro capite numerant: tu non concupisces quanticumque ad
libertatem pervenire, qui te in illa putas natum?
[5] Quid ad arcam tuam respicis? Emi non potest. Itaque in tabellas
vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt habent nec
qui vendiderunt: tibi des oportet istud bonum, a te petas. Libera te
primum metu mortis (illa nobis iugum inponit), deinde metu
paupertatis.
[6] Si vis scire quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et
divitum vultus: saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto
est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit: horum qui felices vocantur hilaritas ficta est aut gravis et suppurata tristitia, eo
quidem gravior quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter
aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
[7] Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius
exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes quas male
agamus adsignat. Ille qui in scaena latus incedit et haec resupinus
dicit,
    en impero Argis; regna mihi liquit Pelops,
    qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari
    urguetur Isthmos,
servus est, quinque modios accipit et quinque denarios.



 
 
 

CE 2013

Seneca
2013 vertaalhulp

  1. De Tranquillitate Animi
    1. X, 1 - 4
    2. XVII, 4 - 10
  2. De Ira
    1. I, 18
    2. II, 10
    3. III, 36
  3. Ad Helviam consolatione
    1. X, 1 - 4
    2. X, 5 - 8
    3. X, 9 - 11
  4. De Clementia
    1. I, 1 - 4
    2. I, 5 - 8
    3. I, 9 - 11
  5. Epistulae ad Lucilium
    1. Epistula 44
    2. Epistula 80
      1. 1 - 3
      2. 4 - 7
      3. 8 - 10
    1. Epistula 103
    2. Epistula 107
      1. 1 - 6
      2. 7 -12
    3. Epistula 116
      1. 1 - 3
      2. 4 - 8
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. deponentia