CE 2013
latijn
Seneca
"levenskunst"

VERTAALHULP SENECA 2013

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!
vragen, opmerkingen en/of commentaar, kun je mailen naar:Wiebe Koopmans

L. Annaeus Seneca

De Clementia I, 9 - 11

Bij een 1, 2 etc. achter een woord staat commentaar rechts.




50




55





60




65




9. Cum ad hanc vocem exclamasset procul hanc ab se abesse dementiam: 'Non praestas' inquit 'fidem, Cinna; convenerat, ne interloquereris. Occidere, inquam, me paras'; adiecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum.
10. Et cum defixum videret nec ex conventione iam, sed ex conscientia tacentem: 'Quo' inquit 'hoc animo facis? Ut ipse sis princeps? Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad imperandum nihil praeter me obstat. Domum tueri tuam non potes, nuper libertini hominis gratia in privato iudicio superatus es; adeo nihil facilius potes quam contra Caesarem advocare. Cedo, si spes tuas solus impedio. Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent tantumque agmen nobilium non inania nomina praeferentium, sed eorum, qui imaginibus suis decori sint?'

11. Ne totam eius orationem repetendo magnam partem voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, cum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet): 'Vitam' inquit 'tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat; contendamus, utrum ego meliore fide tibi vitam dederim an tu debeas.'
12. Post hoc detulit ultro consulatum questus quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est.

 

 
 
 

CE 2013

Seneca
2013 vertaalhulp

  1. De Tranquillitate Animi
    1. X, 1 - 4
    2. XVII, 4 - 10
  2. De Ira
    1. I, 18
    2. II, 10
    3. III, 36
  3. Ad Helviam consolatione
    1. X, 1 - 4
    2. X, 5 - 8
    3. X, 9 - 11
  4. De Clementia
    1. I, 1 - 4
    2. I, 5 - 8
    3. I, 9 - 11
  5. Epistulae ad Lucilium
    1. Epistula 44
    2. Epistula 80
      1. 1 - 3
      2. 4 - 7
      3. 8 - 10
    1. Epistula 103
    2. Epistula 107
      1. 1 - 6
      2. 7 -12
    3. Epistula 116
      1. 1 - 3
      2. 4 - 8
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. deponentia