CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 4. 19

C. PLINIUS CALPURNIAE HISPULLAE SUAE S.


(1 - 4)
 




5




10




15



Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et
amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius,
ut tuam, diligas, nec tantum amitae ei adfectum, verum
etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo
tibi gaudio fore, cum cognoveris dignam patre, dignam
te, dignam avo evadere. Summum est acumen, summa
frugalitas; amat me, quod castitatis indicium est.
Accedit his studium litterarum, quod ex mei caritate
concepit. Meos libellos habet, lectitat, ediscit etiam. Qua
illa sollicitudine, cum videor acturus, quanto, cum egi,
gaudio adficitur! Disponit, qui nuntient sibi, quem
adsensum, quos clamores excitarim, quem eventum
iudicii tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo
discreta velo sedet, laudesque nostras avidissimis
auribus excipit. Versus quidem meos cantat etiam
formatque cithara, non artifice aliquo docente, sed
amore qui magister est optimus.
  (5 - 8)


20




25




30
His ex causis in spem certissimam adducor, perpetuam
nobis maioremque in dies futuram esse concordiam.
Non enim aetatem meam aut corpus, quae paulatim
occidunt ac senescunt, sed gloriam diligit. Nec aliud
decet tuis manibus educatam, tuis praeceptis institutam,
quae nihil in contubernio tuo viderit, nisi sanctum
honestumque, quae denique amare me ex tua
praedicatione consueverit. Nam cum matrem meam
parentis loco vererere, me a pueritia statim formare,
laudare, talemque, qualis nunc uxori meae videor,
ominari solebas. Certatim ergo tibi gratias agimus, ego,
quod illam mihi, illa, quod me sibi dederis, quasi
invicem elegeris. Vale.
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia