CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 5. 16

C. PLINIUS AEFULANO MARCELLINO SUO S.

(1 - 3)
 




5




10




Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore
defuncta. Qua puella nihil umquam festivius, amabilius,
nec modo longiore vita, sed prope immortalitate dignius
vidi. Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis
prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas
puellaris cum virginali verecundia. Ut illa patris
cervicibus inhaerebat! Ut nos, amicos paternos, et
amanter et modeste complectebatur! Ut nutrices, ut
paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio
diligebat! Quam studiose, quam intellegenter lectitabat!
Ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantia,
qua patientia, qua etiam constantia novissimam
valetudinem tulit!

  (4 - 7)

15




20




25



Medicis obsequebatur, sororem patrem adhortabatur,
ipsamque se, destitutam corporis viribus, vigore animi
sustinebat. Duravit hic illi usque ad extremum, nec aut
spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo
plures gravioresque nobis causas relinqueret et desiderii
et doloris. O triste plane acerbumque funus! O morte
ipsa mortis tempus indignius! Iam destinata erat egregio
iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos vocati.
Quod gaudium quo maerore mutatum est! Non possum
exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim,
cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor
invenit, praecipientem, quod in vestes margarita
gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et
odores impenderetur.
  (8 - 11)  


30




35




40

Est quidem ille eruditus et sapiens, ut qui se ab ineunte
aetate altioribus studiis artibusque dediderit; sed nunc
omnia, quae audiit saepe quae dixit, aspernatur,
expulsisque virtutibus aliis pietatis est totus. Ignosces,
laudabis etiam, si cogitaveris, quid amiserit. Amisit
enim filiam, quae non minus mores eius quam os
vultumque referebat, totumque patrem mira
similitudine exscripserat. Proinde si quas ad eum de
dolore tam iusto litteras mittes, memento adhibere
solacium non quasi castigatorium et nimis forte, sed
molle et humanum. Quod ut facilius admittat, multum
faciet medii temporis spatium. Ut enim crudum adhuc
vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur
atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes
reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis
acquiescit. Vale.
 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia