CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 6. 16

( C. PLINIUS TACITO SUO S.)

(4 - 7)
 




5




10




15

Erat Miseni classemque imperio praesens regebat.
Nonum Kal. Septembres, hora fere septima, mater mea
indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et
specie. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens
studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo
maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes -
incertum procul intuentibus ex quo monte (Vesuvium
fuisse postea cognitum est) - oriebatur, cuius
similitudinem et formam non alia magis arbor quam
pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in
altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti
spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere
suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum,
interdum sordida et maculosa prout terram cineremve
sustulerat. Magnum propiusque noscendum, ut eruditissimo
viro, visum. Iubet liburnicam aptari; mihi si venire una
vellem, facit copiam; respondi studere me malle, et forte
ipse, quod scriberem, dederat.

  (8 - 12)

20




25




30




35




40




Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci
imminenti periculo exterritae (nam villa eius subiacebat,
nec ulla nisi navibus fuga): ut se tanto discrimini
eriperet orabat. Vertit ille consilium et quod studioso
animo incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes,
ascendit ipse non Rectinae modo, sed multis (erat enim
frequens amoenitas orae) laturus auxilium. Properat
illuc, unde alii fugiunt, rectumque cursum, recta
gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut
omnes illius mali motus, omnes figuras, ut deprenderat
oculis, dictaret enotaretque.
Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent,
calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et
ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum
ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum,
an retro flecteret, mox gubernatori, ut ita faceret monenti,
'Fortes', inquit, 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.'
Stabiis erat diremptus sinu medio nam sensim circumactis
curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum
periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret
proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius
ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo
invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque
timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
lotus accubat cenat, aut hilaris aut quod aeque magnum
similis hilari.

(17 - 20)
45




50




55




60


Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior
densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina
solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo
adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc
vastum et adversum permanebat. Ibi super abiectum
linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam
poposcit hausitque. Deinde flammae, flammarumque
praenuntius, odor sulpuris alios in fugam vertunt,
excitant illum. Innitens servolis duobus assurrexit et
statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu
obstructo, clausoque stomacho, qui illi natura invalidus
et angustus et frequenter aestuans erat.
Ubi dies redditus (is ab eo, quem novissime viderat,
tertius), corpus inventum integrum, inlaesum
opertumque, ut fuerat indutus: habitus corporis
quiescenti quam defuncto similior.
 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia