CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 7. 20

C. PLINIUS TACITO SUO S

(1 - 3)
 




5




10


Librum tuum legi et, quam diligentissime potui,
adnotavi quae commutanda, quae eximenda arbitrarer.
Nam et ego verum dicere assuevi, et tu libenter audire.
Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui
maxime laudari merentur. Nunc a te librum meum cum
adnotationibus tuis exspecto. O iucundas, o pulchras
vices! Quam me delectat quod, si qua posteris cura
nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia,
simplicitate, fide vixerimus! Erit rarum et insigne, duos
homines aetate dignitate propemodum aequales, non
nullius in litteris nominis (cogor enim de te quoque
parcius dicere, quia de me simul dico), alterum alterius
studia fovisse.

  (4 - 7)

15




20




25

Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres,
te sequi, tibi 'longo sed proximus intervallo' et
esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima
ingenia; sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat)
maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. Quo
magis gaudeo, quod si quis de studiis sermo, una
nominamur, quod de te loquentibus statim occurro. Nec
desunt qui utrique nostrum praeferantur. Sed nos, nihil
interest mea quo loco, iungimur; nam mihi primus, qui
a te proximus. Quin etiam in testamentis debes
adnotasse: nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus,
eadem legata et quidem pariter accipimus. Quae omnia
huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot
vinculis nos studia, mores, fama, suprema denique
hominum iudicia constringant. Vale.

     
   
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia