CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 7. 27

(C. PLINIUS SURAE SUO S)

(4 - 6)
 




5




10




15

Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum
est, quod exponam, ut accepi? Erat Athenis spatiosa et
capax domus sed infamis et pestilens. Per silentium
noctis sonus ferri, et, si attenderes acrius, strepitus
vinculorum longius primo, deinde e proximo
reddebatur: mox apparebat idolon, senex macie et
squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo;
cruribus compedes, manibus catenas gerebat
quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque
noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et
crescente formidine mors sequebatur. Nam interdiu
quoque, quamquam abscesserat imago, memoria
imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris
timor erat. Deserta inde et damnata solitudine, domus
totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu
quis emere, seu quis conducere ignarus tanti mali vellet.

  (7 - 11)



20




25




30




35




40

Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum
auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus
omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis,
conducit. Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi
in prima domus parte, poscit pugillares stilum lumen,
suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum
animum oculos manum intendit, ne vacua mens audita
simulacra et inanes sibi metus fingeret. Initio, quale
ubique, silentium noctis; dein concuti ferrum, vincula
moveri. Ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed
offirmare animum auribusque praetendere. Tum
crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut
intra limen audiri. Respicit, videt agnoscitque narratam
sibi effigiem. Stabat innuebatque digito similis vocanti.
Hic contra, ut paulum exspectaret, manu significat
rursusque ceris et stilo incumbit. Illa scribentis capiti
catenis insonabat. Respicit rursus idem, quod prius,
innuentem, nec moratus tollit lumen et sequitur. Ibat
illa lento gradu, quasi gravis vinculis. Postquam deflexit
in aream domus, repente dilapsa deserit comitem.
Desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit.
Postero die adit magistratus, monet, ut illum locum
effodi iubeant. Inveniuntur ossa inserta catenis et
implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda
et exesa reliquerat vinculis; collecta publice sepeliuntur.
Domus postea rite conditis manibus caruit.

 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia