CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 7. 33

C. PLINIUS TACITO SUO S.


(1 - 3)
 




5




10

Auguror nec me fallit augurium, historias tuas
immortales futuras; quo magis illis (ingenue fatebor)
inseri cupio. Nam si esse nobis curae solet ut facies
nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne
debemus optare, ut operibus nostris similis tui scriptor
praedicatorque contingat? Demonstro ergo, quamquam
diligentiam tuam fugere non possit, cum sit in publicis
actis, demonstro tamen, quo magis credas, iucundum
mihi futurum, si factum meum, cuius gratia periculo
crevit, tuo ingenio tuo testimonio ornaveris.

  (4 - 6)




15




20




25

Dederat me senatus cum Herennio Senecione
advocatum provinciae Baeticae contra Baebium
Massam, damnatoque Massa censuerat, ut bona eius
publice custodirentur. Senecio, cum explorasset
consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua
concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem
exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne
bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
Respondi: 'Cum simus advocati a senatu dati, dispice,
num peractas putes partes nostras senatus cognitione
finita.' Et ille: 'Tu, quem voles, tibi terminum statues, cui
nulla cum provincia necessitudo, nisi ex beneficio tuo et
hoc recenti; ipse et natus ibi et quaestor in ea fui.' Tum
ego: 'Si fixum tibi istud ac deliberatum, sequar te ut, si
qua ex hoc invidia, non tantum tua.'

  (7 - 10)  




30




35




40

Venimus ad consules; dicit Senecio quae res ferebat,
aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa
questus Senecionem non advocati fidem, sed inimici
amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
Horror omnium; ego autem 'Vereor' inquam, 'clarissimi
consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem
obiecerit, quod non et me reum postulavit.' Quae vox et
statim excepta, et postea multo sermone celebrata est.
Divus quidem Nerva (nam privatus quoque attendebat
his quae recte in publico fierent) missis ad me
gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo
est gratulatus, cui exemplum (sic enim scripsit) simile
antiquis contigisset. Haec, utcumque se habent, notiora,
clariora, maiora tu facies; quamquam non exigo,
ut excedas actae rei modum. Nam nec historia debet egredi
veritatem, et honeste factis veritas sufficit. Vale.

 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia