CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 8. 24

C. PLINIUS MAXIMO SUO S.


(1 - 4)
 




5




10




15




20

Amor in te meus cogit, non ut praecipiam (neque enim
praeceptore eges), admoneam tamen, ut, quae scis,
teneas et observes, aut nescire melius. Cogita te missum
in provinciam Achaiam, illam veram et meram
Graeciam, in qua primum humanitas, litterae, etiam
fruges inventae esse creduntur; missum ad ordinandum
statum liberarum civitatum, id est, ad homines maxime
homines, ad liberos maxime liberos, qui ius a natura
datum virtute, meritis, amicitia, foedere denique et
religione tenuerunt. Reverere conditores deos et nomina
deorum, reverere gloriam veterem et hanc ipsam
senectutem, quae in homine venerabilis, in urbibus
sacra. Sit apud te honor antiquitati, sit ingentibus factis,
sit fabulis quoque. Nihil ex cuiusquam dignitate, nihil ex
libertate, nihil etiam ex iactatione decerpseris.
Habe ante oculos hanc esse terram, quae nobis miserit iura,
quae leges non victis, sed petentibus dederit, Athenas
esse, quas adeas, Lacedaemonem esse, quam regas;
quibus reliquam umbram et residuum libertatis nomen
eripere durum, ferum, barbarum est.

  (5 - 7)




25




30




35



Vides a medicis, quamquam in adversa valetudine nihil
servi ac liberi differant, mollius tamen liberos
clementiusque tractari. Recordare quid quaeque civitas
fuerit, non ut despicias, quod esse desierit; absit
superbia asperitas. Nec timueris contemptum. An
contemnitur, qui imperium, qui fasces habet, nisi
humilis et sordidus, et qui se primus ipse contemnit?
Male vim suam potestas aliorum contumeliis experitur,
male terrore veneratio adquiritur, longeque valentior
amor ad obtinendum, quod velis, quam timor. Nam
timor abit si recedas, manet amor ac, sicut ille in odium,
hic in reverentiam vertitur. Te vero etiam atque etiam
(repetam enim) meminisse oportet officii tui titulum ac
tibi ipsum interpretari, quale quantumque sit ordinare
statum liberarum civitatum. Nam quid ordinatione
civilius, quid libertate pretiosius? Porro quam turpe, si
ordinatio eversione, libertas servitute mutetur!
  (8 - 10)  


40




45




50

Accedit, quod tibi certamen est tecum: onerat te
quaesturae tuae fama, quam ex Bithynia
optimam revexisti; onerat testimonium principis; onerat
tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi
praemium data. Quo magis nitendum est, ne in
longinqua provincia quam suburbana, ne inter
servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus,
ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque
humanior, melior, peritior fuisse videaris, cum sit
alioqui, ut saepe audisti, saepe legisti, multo deformius
amittere quam non assequi laudem.
Haec velim credas, quod initio dixi, scripsisse me
admonentem, non praecipientem; quamquam
praecipientem quoque. Quippe non vereor, in amore
ne modum excesserim. Neque enim periculum est, ne sit
nimium quod esse maximum debet. Vale.

 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia