CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

PLINIUS

Epistula 9. 6

C. PLINIUS CALVISIO SUO S. .



 




5




10




15




20

Omne hoc tempus inter pugillares ac libellos
iucundissima quiete transmisi. 'Quemadmodum',
inquis, 'in urbe potuisti?' Circenses erant, quo genere
spectaculi ne levissime quidem teneor. Nihil novum,
nihil varium, nihil quod non semel spectasse sufficiat.
Quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter
identidem cupere currentes equos, insistentes curribus
homines videre. Si tamen aut velocitate equorum aut
hominum arte traherentur, esset ratio non nulla; nunc
favent panno, pannum amant, et si in ipso cursu
medioque certamine hic color illuc, ille huc transferatur,
studium favorque transibit, et repente agitatores illos,
equos illos, quos procul noscitant, quorum clamitant
nomina relinquent. Tanta gratia, tanta auctoritas in
una vilissima tunica, mitto apud vulgus, quod vilius
tunica, sed apud quosdam graves homines; quos ego
cum recordor, in re inani, frigida, assidua, tam
insatiabiliter desidere, capio aliquam voluptatem, quod
hac voluptate non capior. Ac per hos dies libentissime
otium meum in litteris colloco, quos alii otiosissimis
occupationibus perdunt. Vale.

 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia