CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO

Epistulae Ad Atticum 5. 16

Scr. in itinere inter Synnada et Philomelium inter XVII Kal. Sept., ut vid., an. 51

CICERO ATTICO SAL.

(1 - 2)
 




5




10



Etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum
tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum
aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui
putares. Itaque subsedi in ipsa via, dum haec,
quae longiorem desiderant orationem, summatim tibi
perscriberem.
Maxima exspectatione in perditam et plane eversam in
perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal.
Sext., moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae,
totidem dies Synnade. Audivimus nihil aliud nisi
imperata ™pikefalia (epikephalia) solvere non posse, çnaj (onas) omnium
venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra
quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis.
Quid quaeris? Taedet omnino eos vitae.

  (3)
15




20




25


Levantur tamen miserae civitates, quod nullus fit
sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem
neque in quemquam. Scito non modo nos faenum aut
quod e lege Iulia dari solet non accipere, sed ne ligna
quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum
quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum
quidem et in tabernaculo manere plerumque. Itaque
incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex
vicis, ex <oppidis> omnibus. et [omnibus] mehercule
etiam adventu nostro reviviscunt, iustitia, abstinentia,
clementia tui Ciceronis <cogn>ita, quae opiniones
omnium superavit.

  (4)  



30





Appius, ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se
coniecit Tarsum usque. Ibi forum agit. De Partho
silentium est, sed tamen concisos equites nostros a
barbaris nuntiabant ii, qui veniebant. Bibulus ne
cogitabat quidem etiam nunc in provinciam suam
accedere; id autem facere ob eam causam dicebant,
quod tardius vellet decedere. Nos in castra
properabamus, quae aberant bidui.

 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia