CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO

Epistulae Ad Atticum 12. 14 (3)

Scr. Asturae viii Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO SAL.

(3)
 




5




10




15

Quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia;
sed me mihi non defuisse tu testis es. Nihil enim de
maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non
domi tuae legerim. Sed omnem consolationem vincit
dolor. Quin etiam feci, quod profecto ante me nemo, ut
ipse me per litteras consolarer. Quem librum ad te
mittam, si descripserint librarii. Adfirmo tibi nullam
consolationem esse talem. Totos dies scribo, non quo
proficiam quid, sed tantisper impedior - non equidem
satis (vis enim urget), sed relaxor tamen, omniaque
enitor non ad animum, sed ad vultum ipsum, si queam,
reficiendum idque faciens interdum mihi peccare videor,
interdum peccaturus esse, nisi faciam. Solitudo
aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen
interesses. Quae mihi una causa est hinc discedendi;
nam pro malis recte habebat. Quamquam <id> ipsum
doleo. Non enim iam in me idem esse poteris. Perierunt
illa, quae amabas.

   

 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia