CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO

Epistulae Ad Familiares 7. 1 (1 - 3)

Scr. Romae m. Sept. a.u.c. 699. (55 vC)

M. CICERO S. D. M. MARIO.

(1 )
 




5




10




15

Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae
tenuit, quo minus ad ludos venires, fortunae magis
tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri
mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem
posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine
dolore corporis te fuisse et animo valuisse, cum ea, quae
sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi
constiterit fructus otii tui; quo quidem tibi perfrui
mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus
relictus. Neque tamen dubito, quin tu in illo cubiculo
tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti
sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis
consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt,
spectarent communes mimos semisomni. Reliquas vero
partis diei tu consumebas iis delectationibus, quas tibi
ipse ad arbitrium tuum compararas; nobis autem erant
ea perpetienda, quae Sp. Maecius probavisset.

  (2)


20




25




30




35




40

Omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui
stomachi; coniecturam enim facio de meo. Nam primum
honoris causa in scenam redierant ii, quos ego honoris
causa de scena decessisse arbitrabar. Deliciae vero
tuae, noster Aesopus, eius modi fuit, ut ei desinere per
omnis homines liceret. Is iurare cum coepisset, vox eum
defecit in illo loco: "Si sciens fallo." Quid tibi ego alia
narrem? Nosti enim reliquos ludos; qui ne id quidem
leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi.
Apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem;
quo quidem apparatu non dubito, quin animo
aequissimo carueris. Quid enim delectationis habent
sescenti muli in "Clytaemnestra" aut in "Equo Troiano"
creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus
et equitatus in aliqua pugna? Quae popularem
admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam
attulissent. Quod si tu per eos dies operam dedisti
Protogeni tuo, dum modo is tibi quidvis potius quam
orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus quam
quisquam nostrum delectationis habuisti. Non enim te
puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim
cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos
ita non ames, ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire
soleas.

  (3)  



45




50




55

Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui
gladiatores contempseris? In quibus ipse Pompeius
confitetur se et operam et oleum perdidisse. Reliquae
sunt venationes binae per dies quinque, magnificae,
nemo negat; sed quae potest homini esse polito
delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima
bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo
transverberatur?
Quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti; neque nos,
qui haec specta<vi)mus, quidquam novi vidimus.
Extremus elephantorum dies fuit. In quo admiratio
magna vulgi atque turbae, delectatio nulla exstitit;
quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque
opinio eius modi, esse quandam illi beluae cum genere
humano societatem.


 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia