CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO

Epistulae Ad Familiares 14. 2


Scr. Thessalonicae a. d. III. Non. Oct. a.u.c. 696. (58 vC)

TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIOLAE ET CICERONI SUIS..

(1 - 2)
 




5




10




15




20

Noli putare me ad quemquam longiores epistulas
scribere, nisi si quis ad me plura scripsit, cui puto
rescribi oportere; nec enim habeo, quid scribam, nec
hoc tempore quidquam difficilius facio. Ad te vero et ad
nostram Tulliolam non queo sine plurimis lacrimis
scribere. Vos enim video esse miserrimas, quas ego
beatissimas semper esse volui, idque praestare debui et,
nisi tam timidi fuissemus, praestitissem. Pisonem
nostrum merito eius amo plurimum. Eum, ut potui, per
litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. In novis
tribunis pl. intellego spem te habere.
Id erit firmum, si Pompeii voluntas erit; sed Crassum
tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et
amantissime video, nec miror, sed maereo casum eius
modi, ut tantis tuis miseriis meae miseriae subleventur.
Nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id
quod ego maximo cum fletu legi, quem ad modum a
Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses.
Hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem
petere solebant, te nunc, mea Terentia, sic vexari, sic
iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa, qui
ceteros servavi, ut nos periremus!

  (3 - 4)


25




30




35




40


Quod de domo scribis, hoc est de area, ego vero tum
denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit
restituta; verum haec non sunt in nostra manu; illud
doleo, quae impensa facienda est, in eius partem te
miseram et despoliatam venire. Quod si conficitur
negotium, omnia consequemur; sin eadem nos fortuna
premet, etiamne reliquias tuas misera proicies? Obsecro
te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui
possunt, si modo volunt, sustinere, et valetudinem
istam infirmam, si me amas, noli vexare. Nam mihi ante
oculos dies noctesque versaris. Omnis labores te
excipere video; timeo, ut sustineas, sed video in te esse
omnia. Quare, ut id, quod speras et quod agis,
consequamur, servi valetudini. Ego, ad quos scribam,
nescio, nisi ad eos, qui ad me scribunt, aut ad eos, de
quibus ad me vos aliquid scribitis. Longius, quoniam ita
vobis placet, non discedam; sed velim quam saepissime
litteras mittatis, praesertim si quid est firmius, quod
speremus. Valete, mea desideria, valete, D. a. d. III.
Non. Oct.
Thessalonica.

 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia