CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO

Epistulae Ad Familiares 14. 3

Scr. Dyrrhachii pr. Kal. Dec. a.u.c. 696. (58 vC)

TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE ET TULLIAE ET CICERONI.

(1 - 2)
 




5




10




15

Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis
prope delevi. Conficior enim maerore, mea Terentia, nec
meae me miseriae magis excruciant quam tuae
vestraeque. Ego autem hoc miserior sum quam tu, quae
es miserrima, quod ipsa calamitas communis est
utriusque nostrum, sed culpa mea propria est. Meum
fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia
et copiis resistere vel cadere fortiter. Hoc miserius,
turpius, indignius nobis nihil fuit. Qua re cum dolore
conficiar, tum etiam pudore. Pudet enim me uxori [meae]
optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non
praestitisse. Nam mi ante oculos dies noctesque
versatur squalor vester et maeror et infirmitas
valetudinis tuae. Spes autem salutis pertenuis
ostenditur. Inimici sunt multi, invidi paene omnes.
Eicere nos magnum fuit, excludere facile est. Sed tamen,
quam diu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea
culpa cecidisse videantur.

  (3 - 4)

20




25




30




35


Ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est,
quem etiam inimici volunt vivere in his tantis miseriis. Ego
tamen faciam, quae praecipis. Amicis, quibus voluisti,
egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum
officio scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem
nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego
perspicio et omnes praedicant. Di faxint, ut tali genero mihi
praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat!
Nunc spes reliqua est in novis tribunis pl. et in
primis quidem diebus. Nam, si inveterarit, actum est. Ea
re ad te statim Aristocritum misi, ut ad me continuo
initia rerum et rationem totius negotii posses scribere;
etsi Dexippo quoque ita imperavi, statim ut recurreret,
et ad fratrem misi, ut crebro tabellarios mitteret. Nam
ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tempore, ut quam
celerrime, quid agatur, audiam, et sum tuto; civitas enim
haec semper a me defensa est. Cum inimici nostri venire
dicentur, tum in Epirum ibo.

  (5)  



40




45



Quod scribis te, si velim, ad me venturam, ego vero, cum
sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te
istic esse volo. Si perficitis, quod agitis, me ad vos venire
oportet; sin autem --- sed nihil opus est reliqua scribere.
Ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere
poterimus, quid nobis faciendum sit. Tu modo ad me
velim omnia diligentissime perscribas; etsi magis iam
rem quam litteras debeo <ex>spectare. Cura, ut valeas
et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec
umquam fuisse. Vale, mea Terentia; quam ego videre
videor, itaque debilitor lacrimis. Vale. Pr. Kal. Dec.


 
 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia