CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO

Epistulae Ad Familiares 14. 7

Scr. in portu Caietano nave conscensa VII. Id. Iun. a.u.c. 705.
TULLIUS TERENTIAE SUAE S. P.

(1)
 




5





Omnes molestias et sollicitudines, quibus et te
miserrimam habui et, id quod mihi molestissimum est,
Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui
et eieci. Quid causae autem fuerit, postridie intellexi,
quam a vobis discessi: Colhn (Cholèn) ¢kraton (akraton) noctu eieci.
Statim ita sum levatus, ut mihi deus aliquis medicinam
fecisse videatur. Cui quidem tu deo, quem ad modum
soles, pie et caste satis facies [id est Apollini et
Aesculapio].

  (2 - 3)
10




15




20




Navem spero nos valde bonam habere. In eam simul
atque conscendi, haec scripsi. Deinde conscribam ad
nostros familiares multas epistulas, quibus te et
Tulliolam nostram diligentissime commendabo.
Cohortarer vos, quo animo fortiore essetis, nisi vos
fortiores cognossem quam quemquam virum. Et tamen
eius modi spero negotia esse, ut et vos istic
commodissime sperem esse et me aliquando cum
similibus nostri rem publicam defensuros. Tu primum
valetudinem tuam velim cures; deinde, si tibi videbitur,
villis iis utere, quae longissime aberunt a militibus.
Fundo Arpinati bene poteris uti cum familia urbana, si
annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi salutem
plurimam dicit. Etiam atque etiam vale. D. VII Idus Iun.

 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia