CE 2015

latijn

Cicero en Plinius 2015
EPISTOLOGRAFIE

VERTAALHULP CICERO en PLINIUS 2015

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO

Epistulae Ad Familiares 14. 18

Scr. Formiis IX. Kal. Februarias a.u.c. 705.

TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D. P.



(1)
 




5




10

Considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae,
diligenter puto, quid faciatis, Romaene sitis an mecum
an aliquo tuto loco. Id non solum meum consilium est,
sed etiam vestrum. Mihi veniunt in mentem haec:
Romae vos esse tuto posse per Dolabellam, eamque rem
posse nobis adiumento esse, si quae vis aut si quae
rapinae fieri coeperint; sed rursus illud me movet, quod
video omnis bonos abesse Roma et eos mulieres suas
secum habere. Haec autem regio, in qua ego sum,
nostrorum est cum oppidorum, tum etiam praediorum,
ut et multum esse mecum et, cum aberitis, commode in
nostris esse possitis.

  (2)


15




20




Mihi plane non satis constat adhuc, utrum sit melius.
Vos videte, quid aliae faciant isto loco feminae, et ne,
cum velitis, exire non liceat. Id velim diligenter etiam
atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis.
Domus ut propugnacula et prae<si>dium habeat,
Philotimo dicetis; et velim tabellarios instituatis certos,
ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam. Maxime
autem date operam, ut valeatis, si nos vultis valere.
IX Kal. Formiis.

 
 

CE 2015

De Teksten:

I. Plinius'Epistulae:

  1. Ep. 4.19
  2. Ep. 5.16
  3. Ep. 6.16 4-12, 17 -20
  4. Ep. 7.5
  5. Ep. 7.20
  6. Ep. 7.27 4 - 11
  7. Ep. 7.33
  8. Ep. 8.10
  9. Ep. 8.11
  10. Ep. 8.16
  11. Ep. 8.24
  12. Ep. 9.6


II. Cicero's Epistulae

  1. Epistulae ad Atticum
    1. 5. 16
    2. 12. 14. 3
  2. Epistulae ad Familiares
    1. 7. 1. 1-3
    2. 14. 2
    3. 14. 3
    4. 14. 7
    5. 14. 18
    6. 14. 19

Minimum kennis 2015:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia