CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis I, 34 - 63

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!

35




40




45





50




55




60




Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vela dabant laeti,* et spumas salis aere ruebant,               
cum Iuno,* aeternum servans sub pectore vulnus,
haec secum: 'Mene * incepto desistere victam, !sp
nec posse * Italia Teucrorum * avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne * exurere classem
Argivum * atque * ipsos potuit submergere ponto,               
unius ob noxam * et furias Aiacis Oilei?
Ipsa, Iovis rapidum iaculata * e nubibus ignem,
disiecitque rates evertitque * aequora ventis,
illum * exspirantem transfixo pectore flammas !sp
turbine corripuit scopuloque * infixit acuto;   !da            
ast ego, quae divum * incedo regina, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adorat
praeterea,* aut supplex aris imponet honorem?'

Talia
flammato secum dea corde volutans               
nimborum * in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
luctantes ventos tempestatesque sonoras!sp ch
imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
Illi * indignantes magno cum murmure montis         !sp       
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, mollitque * animos et temperat iras.
Ni faciat, maria * ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,              
hoc metuens, molemque * et montes insuper altos
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
et premere * et laxas sciret dare iussus habenas. !mf

* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia