CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis I, 184 - 209

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!

185




190




195





200




205




Navem * in conspectu nullam, tres litore cervos
prospicit errantes; hos tota * armenta sequuntur               
a tergo, * et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
ductoresque * ipsos primum, capita * alta ferentes
cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem               
miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
nec prius absistit, quam septem * ingentia victor
corpora fundat humi, * et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes               
litore Trinacrio dederatque * abeuntibus heros,
dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

'O
socii (neque * enim * ignari sumus ante malorum),
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes               
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate * animos, maestumque timorem
mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas               
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
Durate, * et vosmet rebus servate secundis.'
Talia voce refert, curisque * ingentibus aeger
spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.


* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia