CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis II, 268 - 297

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!


270




275




280




285




290




295

Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris
incipit et dono divum gratissima serpit.
In somnis, ecce, ante * oculos maestissimus Hector              
visus adesse mihi largosque effundere fletus,
raptatus bigis ut quondam,* aterque cruento
pulvere perque pedes traiectus lora tumentes.
Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
Hectore qui redit exuvias indutus Achilli              
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes!
Squalentem barbam * et concretos sanguine crines
vulneraque * illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
compellare virum * et maestas expromere voces:              
'O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris
exspectate venis? Ut te post multa tuorum
funera, post varios hominumque * urbisque labores
defessi * aspicimus! Quae causa * indigna serenos               
foedavit vultus? Aut cur haec vulnera cerno?'
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
'Heu fuge, nate dea, teque * his' ait 'eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto * a culmine Troia.              
Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
defendi possent, etiam * hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia penates;
hos cape fatorum comites, his moenia quaere
magna pererrato statues quae denique ponto.'              
Sic ait et manibus vittas Vestamque potentem
aeternumque * adytis effert penetralibus ignem.

* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia