CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis III, 1 - 30

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10





15




20




25




30

Postquam res Asiae Priamique * evertere gentem
immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium * et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diversa * exsilia * et desertas quaerere terras
auguriis agimur divum, classemque sub ipsa               
Antandro * et Phrygiae molimur montibus Idae,
incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque viros. Vix prima * inceperat aestas
et pater Anchises dare fatis vela iubebat,
litora cum patriae lacrimans portusque relinquo               
et campos ubi Troia fuit. Feror exsul in altum
cum sociis natoque penatibus et magnis dis.

Terra procul vastis colitur Mavortia campis
(Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo,
hospitium antiquum Troiae sociique penates               
dum fortuna fuit. Feror huc et litore curvo
moenia prima loco fatis ingressus iniquis
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem               
caelicolum regi mactabam * in litore taurum.
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
virgulta * et densis hastilibus horrida myrtus.
Accessi viridemque * ab humo convellere silvam
conatus, ramis tegerem * ut frondentibus aras,               
horrendum * et dictu video mirabile monstrum.
Nam quae prima solo ruptis radicibus arbos
vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae
et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror
membra quatit gelidusque coit formidine sanguis.               


* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia