CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis III, 31 - 59

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!
     




35




40




45





50




55





Rursus et alterius lentum convellere vimen
insequor et causas penitus temptare latentes;
ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
Multa movens animo Nymphas venerabar agrestes
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,              
rite secundarent visus omenque levarent.
Tertia sed postquam maiore * hastilia nisu
adgredior genibusque * adversae * obluctor harenae,
(eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo
auditur tumulo * et vox reddita fertur ad aures:               
'Quid miserum, * Aenea, laceras? Iam parce sepulto,
parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia
externum tulit aut cruor hic de stipite manat.
Heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum:
nam Polydorus ego. Hic confixum ferrea texit               
telorum seges et iaculis increvit acutis.'
Tum vero * ancipiti mentem formidine pressus
obstipui steteruntque comae * et vox faucibus haesit.

Hunc Polydorum * auri quondam cum pondere magno
infelix Priamus furtim mandarat alendum               
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem * obsidione videret.
Ille, * ut opes fractae Teucrum * et Fortuna recessit,
res Agamemnonias victriciaque * arma secutus
fas omne * abrumpit: Polydorum * obtruncat, et auro               
vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames! Postquam pavor ossa reliquit,
delectos populi * ad proceres primumque parentem
monstra deum refero, * et quae sit sententia posco.

* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia