CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis III, 60 - 83

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!
60




65





70




75




80





Omnibus idem animus, scelerata * excedere terra,            
linqui pollutum * hospitium * et dare classibus Austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae
caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
et circum * Iliades crinem de more solutae;              
inferimus tepido spumantia cymbia lacte
sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
condimus et magna supremum voce ciemus.

Inde ubi prima fides pelago, placataque venti
dant maria * et lenis crepitans vocat Auster in altum,        
deducunt socii naves et litora complent;
provehimur portu terraeque * urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri * et Neptuno * Aegaeo,
quam pius arquitenens oras et litora circum              
errantem Mycono * e celsa Gyaroque revinxit,
immotamque coli dedit et contemnere ventos.
Huc feror, haec fessos tuto placidissima portu
accipit; egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, rex idem * hominum Phoebique sacerdos,            
vittis et sacra redimitus tempora lauro
occurrit; veterem * Anchisen agnovit amicum.
Iungimus hospitio dextras et tecta subimus.


* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia