CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis III, 521 - 547

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!





525




530




535




540




545



Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis
cum procul obscuros colles humilemque videmus
Italiam. * Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.
Tum pater Anchises magnum cratera corona               
induit implevitque mero, divosque vocavit
stans celsa * in puppi:
'Di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem * et spirate secundi.'
Crebrescunt optatae * aurae portusque patescit             
iam propior, templumque * apparet in arce Minervae;
vela legunt socii * et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,
obiectae salsa spumant aspergine cautes,
ipse latet: gemino demittunt bracchia muro              
turriti scopuli refugitque * ab litore templum.
Quattuor hic, primum * omen, equos in gramine vidi
tondentes campum late, candore nivali.
Et pater Anchises 'Bellum, * o terra hospita, portas:
bello * armantur equi, bellum * haec armenta minantur.               
Sed tamen idem * olim curru succedere sueti
quadripedes et frena iugo concordia ferre:
spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima * accepit ovantes,
et capita * ante * aras Phrygio velamur amictu,             
praeceptisque * Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni * Argivae iussos adolemus honores.

* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia