CE 2016

latijn

Vergilius 2016
Aeneis (epos): "Van Troje naar Italië"

VERTAALHULP VERGILIUS' AENEIS 2016

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

 

Aeneis VII, 107 - 129

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




110




115




120




125

Aeneas primique duces et pulcher Iulus
corpora sub ramis deponunt arboris altae,
instituuntque dapes et adorea liba per herbam
subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)               
et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumptis hic forte * aliis, ut vertere morsus
exiguam * in Cererem penuria * adegit edendi,
et violare manu malisque * audacibus orbem
fatalis crusti patulis nec parcere quadris:               
"Heus, etiam mensas consumimus?" inquit Iulus,
nec plura, * adludens. Ea vox audita laborum
prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
Continuo "Salve fatis mihi debita tellus               
vosque" * ait "o fidi Troiae salvete penates:
hic domus, haec patria * est. Genitor mihi talia namque
(nunc repeto) * Anchises fatorum * arcana reliquit:
'Cum te, nate, fames ignota * ad litora vectum
accisis coget dapibus consumere mensas,               
tum sperare domos defessus, ibique memento
prima locare manu molirique * aggere tecta.'
Haec erat illa fames, haec nos suprema manebat
exitiis positura modum.



* elisie
 
 
 

CE 2016

De Teksten:

Vergilius' Aeneis

  1. Prooemium
    1. Aen. I, 1-11 (a)
    2. Aen. I, 12-33 (b)
  2. Aeneis, Liber I
    1. I, 34-63
    2. I, 64-80
    3. I, 81-101
    4. I, 170-183
    5. I, 184-209
  3. Aeneis, Liber II
    1. II, 250-267
    2. II, 268-297
    3. II, 721-744
    4. II, 745-767
    5. II, 768-794
    6. II, 795-804
  4. Aeneis, Liber III
    1. III, 1-30
    2. III, 31-59
    3. III, 60-83
    4. III,84-101
    5. III, 102-120
    6. III, 506-520
    7. III, 521-547
    8. III, 548-569
  5. Aeneis, Liber IV
    1. IV, 219-241
    2. IV, 242-258
    3. IV, 259-278
  6. Aeneis, Liber VII
    1. VII, 5-24
    2. VII, 25-45
    3. VII, 107-129
    4. VII, 130-147

Minimum kennis 2016:

  1. metrum & scanderen
    1. metrum in .doc
    2. metrum in .htm
    3. scanderen in .doc
    4. scanderen in .htm
  2. vormleer
  3. syntaxis
  4. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
    6. speciaal Vergilius
  5. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia