LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 3.10 - 4.6

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20

Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat;
Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviae
gentis legat. Plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut
verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit sceleri
scelus: stirpem fratris virilem interimit, fratris filiae Reae
Silviae
per speciem honoris cum Vestalem eam legisset,
perpetua virginitate spem partus adimit.
Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique
secundum deorum opes imperii principium. Vi compressa
Vestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia
deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis
patrem nuncupat. Sed nec di nec homines aut ipsam aut
stirpem a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in
custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet.
Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus
stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et
posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus
dabat. Ita velut defuncti regis imperio in proxima alluvie ubi
nunc ficus Ruminalis est - Romularem vocatam ferunt -
pueros exponunt. Vastae tum in his locis solitudines erant.