LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 4.6 - 5.4

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25



Tenet fama cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri,
tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus
qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam
submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut
lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit -
Faustulo fuisse nomen ferunt - ab eo ad stabula Larentiae uxori
educandos datos. Sunt qui Larentiam volgato corpore lupam
inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo
datum. Ita geniti itaque educati, cum primum
adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes venando
peragrare saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto
iam non feras tantum subsistere sed in latrones praeda
onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum
his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
Iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt,
et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium
montem
appellatum; ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum
multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex
Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes
per lusum atque lasciviam currerent, quem Romani deinde
vocaverunt Inuum. Huic deditis ludicro cum sollemne notum
esset
, insidiatos ob iram praedae amissae latrones, cum
Romulus
vi se defendisset, Remum cepisse, captum regi
Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant
in Numitoris agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta
iuvenum manu hostilem in modum praedas agere. Sic
Numitori ad supplicium Remus deditur.