LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 5.5 - 6.2

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25

Iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se
educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et
tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed
rem immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem
aperiri noluerat. Necessitas prior venit: ita metu subactus
Romulo rem aperit. Forte et Numitori cum in custodia Remum
haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et
aetatem eorum et ipsam minime servilem indolem, tetigerat
animum memoria nepotum; sciscitandoque eo demum pervenit,
ut haud procul esset quin Remum agnosceret. Ita undique
regi dolus nectitur. Romulus non cum globo iuvenum - nec
enim erat ad vim apertam par - sed aliis alio itinere iussis
certo tempore ad regiam venire pastoribus ad regem impetum
facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adiuvat Remus.
Ita regem obtruncat.
Numitor inter primum tumultum, hostes invasisse urbem
atque
adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem
praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes
perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo
advocato concilio scelera in se fratris, originem nepotum, ut
geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni
seque eius auctorem ostendit.
Iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum
regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens
vox ratum nomen imperiumque regi efficit.