LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 6.3 - 7.3

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25

Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque
cupido cepit in iis locis ubi expositi ubique educati erant
urbis condendae. Et supererat multitudo Albanorum
Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes
facile spem facerent parvam Albam, parvum Lavinium prae
ea urbe quae conderetur fore. Intervenit deinde his
cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde
foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam
gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset,
ut di quorum tutelae ea loca essent auguriis legerent qui
nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret,
Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum
templa capiunt.
Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures; iamque
nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset,
utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi
praecepto, at hi numero avium regnum trahebant. Inde cum
altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur;
ibi in turba ictus Remus cecidit. Volgatior fama est ludibrio
fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato
Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset, "Sic
deinde, quicumque alius transiliet moenia mea," interfectum.
Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris
nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat
educatus, muniit. Sacra dis aliis Albano ritu, Graeco Herculi,
ut ab Euandro instituta erant, facit.