LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 7.4 - 7.7

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20

Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie
abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium, qua prae se
armentum agens nando traiecerat, loco herbido ut quiete et
pabulo laeto reficeret boves et ipsum fessum via procubuisse.
Ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset,
pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus
pulchritudine boum cum avertere eam praedam vellet, quia si
agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia
quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves,
eximium quemque pulchritudine caudis in speluncam traxit.
Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem
perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset, pergit
ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quae ubi
omnia foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus
atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum
occepit. Inde cum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit,
relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum
vox Herculem convertit. Quem cum vadentem ad speluncam
Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum
nequiquam invocans morte occubuit.