LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 12.1-7

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20



Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum
Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum
Capitolinumque collem campi est complesset, non prius
descenderunt in aequum quam ira et cupiditate reciperandae
arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.
Principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius
Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. Hic rem Romanam
iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. Ut
Hostius
cecidit, confestim Romana inclinatur acies
fusaque est ad veterem portam Palati. Romulus et ipse turba
fugientium actus, arma ad caelum tollens, "Iuppiter, tuis"
inquit "iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci.
Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati
superata media valle tendunt; at tu, pater deum
hominumque, hinc saltem arce hostes; deme terrorem
Romanis fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum Statori
Iovi, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope
servatam urbem esse, voveo." Haec precatus, veluti si sensisset
auditas preces, "Hinc" inquit, "Romani, Iuppiter optimus
maximus resistere atque iterare pugnam iubet." Restitere
Romani
tamquam caelesti voce iussi: ipse ad primores
Romulus provolat.