LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 16.1-8

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25




30


His immortalibus editis operibus cum ad exercitum
recensendum contionem in campo ad Caprae paludem
haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore
tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum
eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit.
Romana pubes sedato tandem pavore postquam ex tam
turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem
regiam vidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant,
sublimem raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta
maestum aliquamdiu silentium obtinuit. Deinde a paucis
initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis
Romanae salvere universi Romulum iubent; pacem precibus
exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet
progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos qui discerptum
regem patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec
quoque, sed perobscura fama; illam alteram admiratio viri et
pavor praesens nobilitavit. Et consilio etiam unius hominis
addita rei dicitur fides.
Namque Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et
infensa patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei
auctor in contionem prodit. 'Romulus' inquit, ' Quirites, parens
urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus se
mihi obvium dedit. Cum perfusus horrore venerabundusque
adstitissem petens precibus ut contra intueri fas esset,' "Abi,
nuntia" inquit "Romanis, caelestes ita velle ut mea Roma
caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant
sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis
Romanis resistere posse." 'Haec' inquit 'locutus sublimis abiit.'
Mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque
desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide
immortalitatis lenitum sit.