LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 34.1-7

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25


Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam
commigravit cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius
adipiscendi Tarquiniis - nam ibi quoque peregrina stirpe
oriundus erat - facultas non fuerat. Demarati Corinthii filius
erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte
consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his
Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit patri
bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater moritur
uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes filio pater; qui
cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando
nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem
bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum divitiae iam
animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil,
summo loco nata et quae haud facile iis in quibus nata erat,
humiliora sineret ea quo innupsisset. Spernentibus Etruscis
Lucumonem exsule advena ortum, ferre indignitatem non
potuit, oblitaque ingenitae erga patriam caritatis dummodo
virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis
cepit. Roma est ad id potissima visa: in novo populo, ubi
omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum
forti ac strenuo viro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in
regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum
nobilemque una imagine Numae esse. Facile persuadet ut
cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset.
Sublatis itaque rebus amigrant Romam.