LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 39.1-6

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25





Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit.
Puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse
ferunt multorum in conspectu; plurimo igitur clamore inde ad
tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam
familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina
retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum,
donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et
flammam abisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil
"Viden tu puerum hunc" inquit, "quem tam humili cultu
educamus? Scire licet hunc lumen quondam rebus nostris
dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde
materiam ingentis publice privatimque decoris omni
indulgentia nostra nutriamus."
Inde puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit
facile quod dis cordi esset: iuvenis evasit vere indolis regiae
nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae
iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex
despondit. Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus
credere prohibet serva natum eum parvumque ipsum
servisse. Eorum magis sententiae sum qui Corniculo capto
Ser. Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro
occiso uxorem, cum inter reliquas captivas cognita esset, ob
unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt
servitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini in domo; inde
tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam et
puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque
honore fuisse
; fortunam matris, quod, capta patria in hostium
manus venerit, ut serva natus crederetur fecisse.