LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

I, 45.1-7

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25





Aucta magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et
ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio
augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Eum
consensum deosque consociatos laudare mire Servius inter
proceres Latinorum, cum quibus publice privatimque hospitia
amicitiasque de industria iunxerat. Saepe iterando eadem
perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum
populo Romano facerent. Ea erat confessio caput rerum
Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat. Id
quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem
totiens infeliciter temptatam armis videbatur, uni se ex
Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii reciperandi.
Bos in Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda
magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in
vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo.
Habita, ut erat, res prodigii loco est, et cecinere vates cuius
civitatis eam civis Dianae immolasset, ibi fore imperium;
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae
Sabinusque ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem
Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.
Ibi antistes Romanus, cum eum magnitudo victimae celebrata
fama movisset, memor responsi Sabinum ita adloquitur:
"Quidnam tu, hospes, paras?" inquit, "inceste sacrificium
Dianae facere? Quin tu ante vivo perfunderis flumine? Infima
valle praefluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut
prodigio responderet eventus, cuperet rite facta, extemplo
descendit ad Tiberim; interea Romanus immolat Dianae
bovem. Id mire gratum regi atque civitati fuit.