LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20

Eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium
ferme specu vasto conlapsum in immensam altitudinem
dicitur; neque eam voraginem coniectu terrae, cum pro se
quisque gereret, expleri potuisse, priusquam deum monitu
quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset; id
enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam
Romanam perpetuam esse vellent.
Tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt
dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma
virtusque esset, et silentio facto templa deorum immortalium,
quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc
in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes
porrigentem, se devovisse; equo deinde quam poterat maxime
exornato insidentem, armatum se in specum immisisse;
donaque ac fruges super eum a multitudine virorum ac
mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo
T. Tati milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. Cura non
deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret: nunc fama
rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et
lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.