LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

XXIX, 14.5-14

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25

Eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, quam,
praeterquam quod M. Valerius unus ex legatis praegressus
actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat
Tarracinae iam esse. Haud parvae rei iudicium senatum
tenebat qui vir optimus in civitate esset; veram certe
victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla imperia
honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos.
P. Scipionem Cn. filium eius qui in Hispania ceciderat,
adulescentem nondum quaestorium, iudicaverunt in tota
civitate virum bonorum optimum esse.- Id quibus virtutibus
inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae
temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita
meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non
interponam.
P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae
iussus; isque eam de nave acciperet et in terram elatam
traderet ferendam matronis. Postquam navis ad ostium amnis
Tiberini accessit, sicut erat iussus, in salum nave evectus ab
sacerdotibus deam accepit extulitque in terram. Matronae
primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae insigne
est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama
clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam fecit.
Eae per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni
obviam effusa civitate, turibulis ante ianuas positis qua
praeferebatur atque accenso ture precantibus ut volens
propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae
est in Palatio pertulere deam pridie idus Apriles; isque dies
festus fuit. Populus frequens dona deae in Palatium tulit,
lectisterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.