LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

XXXIX, 9.1-7

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25

Huius mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi
penetravit. Primo magnitudo urbis capacior patientiorque
talium malorum ea celavit; tandem indicium hoc maxime
modo
ad Postumium consulem pervenit. P. Aebutius, cuius
pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis
deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T.
Sempronii Rutili
educatus fuerat. Et mater dedita viro erat, et
vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non
posset, aut tolli pupillum aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri
cupiebat. Via una corruptelae Bacchanalia erant. Mater
adulescentulum appellat: se pro aegro eo vovisse, ubi primum
convaluisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam voti
benignitate deum exsolvere id velle; decem dierum castimonia
opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in
sacrarium deducturam.
Scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu,
cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat,
eodem se genere tuebatur. Huic consuetudo iuxta vicinitatem
cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae
damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat, et, maligne
omnia praebentibus suis meretriculae munificentia
sustinebatur. Quin eo processerat consuetudine capta, ut post
patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis
et praetore petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret heredem.