LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia
01

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

XXXIX, 10.1-9

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20




25

Haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum
alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam
mirari, si per aliquot noctes secubuisset: religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle.
Id ubi mulier audivit, perturbata 'Di meliora!' inquit: mori et
sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum
detestari
minas periculaque, qui id suasissent. Admiratus cum
verba tum perturbationem tantam adulescens parcere
exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico
imperasse. 'Vitricus ergo' inquit 'tuus (matrem enim
insimulare forsitan fas non sit) pudicitiam famam spem
vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.'
Eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem
veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius
silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id
sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse. Scire
corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et iam
biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.
Ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus;
eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque
symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox
quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
Orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocumque modo
discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda
primum, deinde facienda essent. Neque ante dimisit eum
quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.


870

02