LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia
01

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

XXXIX, 11.1-7

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20





Postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo
die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent,
faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec
initiari sibi in animo esse. Aderat sermoni vitricus. Confestim
mulier exclamat Hispalae concubitu carere eum decem noctes
non posse; illius excetrae delenimentis et venenis imbutum
nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere.
Iurgantes hinc mater, hinc vitricus cum quattuor eum servis
domo exegerunt. Adulescens inde ad Aebutiam se amitam
contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit.
Deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem
Postumium arbitris remotis rem detulit.
Consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit. Ipse
Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est,
ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset. Cum eam nosse
probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi
ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret.
Aebutia accita ad Sulpiciam venit, et consul paulo post,
velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius
filio infert. Lacrimae mulieri obortae, et miserari casum
adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime
oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens (dii propitii essent) obscenis, ut fama esset, sacris
initiari nollet.

870

02