LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia
01

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

XXXIX, 12.1-9

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15




20


Satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum
auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat, ut Hispalam
indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae,
arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari vellet.
Ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam
lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem
ipsum conspexit, prope exanimata est. In interiorem partem
aedium abductam, socru adhibita, consul, si vera dicere
inducere in animum posset, negat perturbari debere; fidem vel
a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet; expromeret sibi,
quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno
solerent fieri. Hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque
omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non
posset. Tandem confirmata puellam admodum se ancillam
initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa
sit, nihil quid ibi fiat scire. Iam id ipsum consul laudare, quod
initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide
expromeret. Neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere,
si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore;
eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.


870

02