LIVIUS 2017
Livius: "Ab Urbe Condita "

latijn

CE 2017

CE 2017

De Teksten:

Livius' Ab Urbe Condita

  1. AUC, Liber I
    1. I, 3.10 - 4.6
    2. I, 4.6 - 5.4
    3. I, 5.5 - 6.2
    4. I, 6.3 - 7.3
    5. I, 7.4 - 7.7
    6. I, 7.8 - 7.15
    7. I, 12.1 - 7
    8. I, 12,8 - 10
    9. I,15.6 - 8
    10. I,16.1 - 8
    11. I,34.1 - 7
    12. I,34.8 - 12
    13. I,39.1 - 6
    14. I,45.1 - 7
    15. I,56.1 - 3
    16. I,56.4 - 8
    17. I,56.9 - 13
  2. AUC, Liber VII
    1. VII, 6.1 - 6
  3. AUC, Liber XXII
    1. XXII, 57.2 - 6
  4. AUC, Liber XXIII
    1. XXIII, 11.1 - 6
  5. AUC, Liber XXIX
    1. XXIX, 14.5 - 14
  6. AUC, Liber XXXIX
    1. XXXIX, 9.1 - 7
    2. XXXIX, 10.1 - 9
    3. XXXIX, 11. 1 - 7
    4. XXXIX, 12. 1 - 9
    5. XXXIX, 13. 1 - 7
    6. XXXIX, 13. 8 - 14
    7. XXXIX, 14. 1 - 5
    8. XXXIX, 14. 6 - 10

Minimum kennis 2017:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
    4. narratologie
    5. argumentatie
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia
01

VERTAALHULP LIVIUS 2017

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Urbe Condita

XXXIX, 13.1-7

Let op: alles in blauw op deze pagina zijn linken!




5




10




15



Mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani
rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare
coepit, ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem
non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi
eius causa, non quo sciret quicquam, ea locutam esse. Hic
Postumius accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se
amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et
cum consule loqui. Et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire. Tandem confirmata,
multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae
talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum,
quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit
hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi
essent. Itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se
extra Italiam aliquo amandarent, ubi reliquum vitae degere
tuto posset. Bono animo esse iubere eam consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret.


870

02