CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO: DE OFFICIIS 3, 59-60





5




10





15




20

59 Tum Canius "quaeso", inquit, "quid est hoc, Pythi?
Tantumne piscium? Tantumne cumbarum?" Et ille: "Quid
mirum
?" inquit, "Hoc loco est Syracusis quidquid est piscium,
hic aquatio, hac villa isti carere non possunt." Incensus Canius
cupiditate contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo.
Quid multa? Impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti,
quanti
Pythius voluit, et emit instructos. Nomina facit,
negotium conficit. Invitat Canius postridie familiares suos,
venit ipse mature, scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo
vicino
, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos
nullos videret. "Nullae, quod sciam," inquit ille, "sed hic piscari
nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset."

60 Stomachari Canius, sed quid faceret? Nondum enim C.
Aquilius,
collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo
formulas; in quibus ipsis, cum ex eo quaereretur, quid esset
dolus malus, respondebat, cum esset aliud simulatum, aliud
actum. Hoc quidem sane luculente, ut ab homine perito
definiendi. Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud
simulantes perfidi, improbi, malitiosi. Nullum igitur eorum factum
potest utile esse, cum sit tot vitiis inquinatum.

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia