CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO: TUSCULANAE DISPUTATIONES 1,101-102





5






10





15




20




25

101 Talis innumerabilis nostra civitas tulit. Sed quid duces et
principes nominem, cum legiones scribat Cato saepe alacris in
eum locum profectas, unde redituras se non arbitrarentur?
Pari animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides:

'Dic, hospes, Spartae nos te hic vidisse iacentis,
dum sanctis patriae legibus obsequimur.'

Quid ille dux Leonidas dicit? 'Pergite animo forti,
Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus.' Fuit
haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant. E quibus unus,
cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians: 'Solem prae
iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis', 'In umbra
igitur' inquit 'pugnabimus.'

102 Viros commemoro: qualis tandem Lacaena? Quae cum
filium in proelium misisset et interfectum audisset, 'idcirco',
inquit 'genueram, ut esset, qui pro patria mortem non
dubitaret occumbere'. Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam
habet vim rei publicae disciplina. Quid? Cyrenaeum
Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur?
Cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, 'Istis, quaeso',
inquit 'ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori
quidem nihil interest, humine an sublime putescat.' Cuius hoc
dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura
dicendum existimem, rem non difficilem, is praesertim
cognitis, quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt. De qua
Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro, in quo
moritur, de quo iam tam multa diximus.

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia