CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO: TUSCULANAE DISPUTATIONES 1,103-104





5




10





15




20



103 Cum enim de inmortalitate animorum disputavisset et
iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad
modum
sepeliri vellet: 'Multam vero' inquit 'operam, amici,
frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc
avolaturum neque mei quicquam relicturum. Verum tamen,
Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi
videbitur, sepelito. Sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum
hinc excessero, consequetur.' Praeclare is quidem, qui et
amico permiserit et se ostenderit de hoc toto genere nihil
laborare.

104 Durior Diogenes, et is quidem eadem sentiens, sed ut
Cynicus asperius: proici se iussit inhumatum. Tum amici:
'Volucribusne et feris?' 'Minime vero' inquit, 'sed bacillum
propter me, quo abigam, ponitote.' 'Qui poteris?' illi, 'Non
enim senties.' 'Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil
sentienti?' Praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid
accidisset, auferri, 'Nihil necesse est' inquit, 'undique enim ad inferos tantundem viae est.' Totaque de ratione humationis
unum tenendum est, ad corpus illam pertinere, sive occiderit
animus sive vigeat. In corpore autem perspicuum est, vel
extincto animo vel elapso, nullum residere sensum.

Rr. 1 - 8: vrije weergave van de passage uit de Phaedo (115 c-e)

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia