CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO: TUSCULANAE DISPUTATIONES 1,99-100





5




10




15




20




25

99 (") Ne vos quidem, iudices i qui me absolvistis, mortem
timueritis. Nec enim cuiquam bono mali quicquam evenire
potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis
inmortalibus neglegentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito.
Nec vero ego is, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus
sum
, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se
crediderunt." Et haec quidem hoc modo; nihil autem melius
extremo: "Sed tempus est" inquit "iam hinc abire, me, ut
moriar, vos, ut vitam agatis. Utrum autem sit melius, di
inmortales sciunt, hominem quidem scire arbitror neminem."
Ne ego haud paulo hunc animum malim quam eorum omnium
fortunas, qui de hoc iudicaverunt. Etsi, quod praeter deos negat
scire quemquam, id scit ipse utrum sit meliusnam dixit
ante —, sed suum illud, nihil ut adfirmet, tenet ad extremum;
100
nos autem teneamus, ut nihil censeamus esse malum,
quod sit a natura datum omnibus, intellegamusque, si mors
malum sit, esse sempiternum malum. Nam vitae miserae mors
finis esse videtur; mors si est misera, finis esse nullus potest.
Sed quid ego Socratem aut Theramenem, praestantes viros
virtutis et sapientiae gloria, commemoro, cum Lacedaemonius
quidam, cuius ne nomen quidem proditum est, mortem
tantopere contempserit, ut, cum ad eam duceretur damnatus
ab ephoris et esset voltu hilari atque laeto dixissetque ei
quidam inimicus: "contemnisne leges Lycurgi?", responderit:
"ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena
multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem
dissolvere." O virum Sparta dignum! Ut mihi quidem, qui tam
magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur.

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia