CE 2018

latijn

CICERO en SENECA 2018
FILOSOFIE ("Gelukkig leven")

VERTAALHULP CICERO & SENECA 2018

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

CICERO: TUSCULANAE DISPUTATIONES 5, 57-58





5




10





15




20




25

57 Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit
Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum
occupavisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus
praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! Atqui de hoc
homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam
fuisse eius in victu temperantiam in rebusque gerundis virum
acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura et
iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus videri
necesse est miserrimum. Ea enim ipsa, quae concupierat, ne
tum quidem, cum omnia se posse censebat, consequebatur.

58 Qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus
etsi id quidem alius alio modo tradiditabundaretque et
aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum,
haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentis amore
coniunctos, credebat eorum nemini, sed is, quos ex familiis
locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse
detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris corporis
custodiam committebat. Ita propter iniustam dominatus
cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat.
Quin etiam, ne tonsori collum committeret, tondere filias suas
docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae virgines ut
tonstriculae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab
is ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque,
ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et
capillum adurerent.

CE 2018

De Teksten:

I. Cicero:

  1. Tusculanae disputationes
    1. 1, 96
    2. 1, 97
    3. 1, 98
    4. 1, 99-100
    5. 1, 101-102
    6. 1, 103-104
    7. 5, 57-58
    8. 5, 59-60
    9. 5,61-62
  2. De officiis
    1. 3, 58
    2. 3, 59-60
  3. De republica
    1. 6, 13
    2. 6, 14
    3. 6, 15
    4. 6, 16
    5. 6, 17 - 18
    6. 6, 19
    7. 6, 20

II. Seneca

  1. Epistulae ad Lucilium
    1. 28, 1-4
    2. 28, 5-10
    3. 60, 1-4
  2. De brevitate vitae
    1. 1. 1-4
    2. 2. 1 - 3
    3. 3. 4 - 5
  3. De tranquillitate animi
    1. 4, 2-4
    2. 4, 5-8
  4. De vita beata
    1. 17, 1-4
    2. 18, 1-3

Minimum kennis 2018:

  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stilische middelen
    1. a - b
    2. c - m
    3. n - z
  4. stamtijden
    1. gewone werkwoorden
    2. (semi)deponentia